Encontrados 293 resultados para: loco

  • Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum; et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos”. (Liber Isaiae 26, 21)

  • Quia ibi potens Dominus pro nobis loco fluviorum, rivorum late patentium; non transibit ibi navis remigum, neque navis magna transgredietur eum. (Liber Isaiae 33, 21)

  • Non in abscondito locutus sum, in loco terrae tenebroso; non dixi semini Iacob: “Frustra quaerite me”. Ego Dominus loquens iustitiam, annuntians recta. (Liber Isaiae 45, 19)

  • Portant illum in umeris gestantes et ponentes in loco suo; et stabit ac de loco suo non movebitur; sed et si quis clamat ad eum, non respondet; de tribulatione eius non salvabit eum. (Liber Isaiae 46, 7)

  • Ascendit leo de cubili suo, et praedo gentium se levavit; egressus est de loco suo, ut ponat terram tuam in solitudinem: civitates tuae vastabuntur, remanentes absque habitatore. (Liber Ieremiae 4, 7)

  • Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bonas facite vias vestras et opera vestra, et habitare vos faciam in loco isto. (Liber Ieremiae 7, 3)

  • advenae et pupillo et viduae non feceritis calumniam nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis, (Liber Ieremiae 7, 6)

  • habitare vos faciam in loco isto, in terra, quam dedi patribus vestris a saeculo usque in saeculum. (Liber Ieremiae 7, 7)

  • faciam domui huic, super quam invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco, quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo; (Liber Ieremiae 7, 14)

  • Et abii ad Euphraten et fodi et tuli lumbare de loco, ubi absconderam illud; et ecce, computruerat lumbare, ita ut nulli usui aptum esset. (Liber Ieremiae 13, 7)

  • Et dixi: “Heu, Domine Deus! Ecce prophetae dicunt eis: “Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis, sed pacem veram dabit vobis in loco isto””. (Liber Ieremiae 14, 13)

  • “Non acci pies uxorem, et non erunt tibi filii et filiae in loco isto. (Liber Ieremiae 16, 2)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina