Encontrados 293 resultados para: loco

  • Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto deserto, absque homine et absque iumento, et in cunctis civitatibus eius habitaculum pastorum accubantium gregum. (Liber Ieremiae 33, 12)

  • Nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste moriemini in loco, ad quem voluistis intrare et ibi peregrinari”. (Liber Ieremiae 42, 22)

  • Et hoc vobis signum, ait Dominus, quod visitem ego super vos in loco isto, ut sciatis quia vere complebuntur sermones mei contra vos in malum. (Liber Ieremiae 44, 29)

  • Et non audivimus vocem tuam, ut serviremus regi Babylonis; et statuisti verba tua, quae locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum, ut eicerentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo; (Liber Baruch 2, 24)

  • Exterminati sunt et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt. (Liber Baruch 3, 19)

  • Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnae, cum elevaretur gloria Domini de loco suo; (Prophetia Ezechielis 3, 12)

  • Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis; transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 12, 3)

  • Mulier adultera loco viri sui accipit alienos. (Prophetia Ezechielis 16, 32)

  • Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in loco regis, qui constituit eum regem, cuius fecit irritum iuramentum et solvit pactum, quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur. (Prophetia Ezechielis 17, 16)

  • Revertatur ad vaginam suam. In loco, in quo creatus es, in terra nativitatis tuae iudicabo te. (Prophetia Ezechielis 21, 35)

  • Et venies de loco tuo ab extremo aquilone, tu et populi multi tecum, ascensores equorum universi, coetus magnus et exercitus vehemens. (Prophetia Ezechielis 38, 15)

  • Et tolles vitulum, qui oblatus fuerit pro peccato, et combures illum in destinato loco domus extra sanctuarium. (Prophetia Ezechielis 43, 21)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina