Encontrados 293 resultados para: loco

  • Quia haec dicit Dominus super filios et filias, qui generantur in loco isto, et super matres eorum, quae genuerunt eos, et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac: (Liber Ieremiae 16, 3)

  • Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae. (Liber Ieremiae 16, 9)

  • Et dissipabo consilium Iudae et Ierusalem in loco isto; et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum et in manu quaerentium animas eorum et dabo cadavera eorum escam volatilibus caeli et bestiis terrae. (Liber Ieremiae 19, 7)

  • Sic faciam loco huic, ait Dominus, et habitatoribus eius, ut ponam civitatem istam sicut Topheth; (Liber Ieremiae 19, 12)

  • Haec dicit Dominus: Facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu expoliantis et advenam et pupillum et viduam nolite affligere neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto. (Liber Ieremiae 22, 3)

  • Quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem Iudae, qui regnavit pro Iosia patre suo: “Qui egressus est de loco isto, non revertetur huc amplius, (Liber Ieremiae 22, 11)

  • sed in loco, ad quem transtulerunt eum, ibi morietur et terram istam non videbit amplius”. (Liber Ieremiae 22, 12)

  • “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Sicut ficus hae bonae, sic cognoscam transmigrationem Iudae, quam emisi de loco isto in terram Chaldaeorum, in bonum. (Liber Ieremiae 24, 5)

  • “In Babylonem transferentur et ibi erunt usque ad diem visitationis eorum, dicit Dominus; et afferri faciam ea et restitui in loco isto”. (Liber Ieremiae 27, 22)

  • Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domus Domini, quae tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto et transtulit ea in Babylonem. (Liber Ieremiae 28, 3)

  • Haec dicit Dominus: Ecce ego convertam sortem tabernaculorum Iacob et tectis eius miserebor, et aedificabitur civitas in ruinis suis, et arx in loco suo fundabitur; (Liber Ieremiae 30, 18)

  • Haec dicit Dominus: Adhuc audietur in loco isto, quem vos dicitis esse desertum, eo quod non sit homo et iumentum in civitatibus Iudae et foris Ierusalem, quae desolatae sunt absque homine et absque habitatore et absque pecore, (Liber Ieremiae 33, 10)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina