Encontrados 320 resultados para: Corde

  • cunctis qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum et non inputabit eis quod minus sanctificati sunt (Liber II Paralipomenon 30, 19)

  • in universa cultura ministerii domus Domini juxta legem et cærimonias volens requirere Deum suum in toto corde suo fecitque et prosperatus est (Liber II Paralipomenon 31, 21)

  • attamen in legatione principum Babylonis qui missi fuerant ad eum ut interrogarent de portento quod acciderat super terram dereliquit eum Deus ut temptaretur et nota fierent omnia quæ erant in corde ejus (Liber II Paralipomenon 32, 31)

  • et stans in tribunali suo percussit fœdus coram Domino ut ambularet post eum et custodiret præcepta et testimonia et justificationes ejus in toto corde suo et in tota anima sua faceretque quæ scripta sunt in volumine illo quem legerat (Liber II Paralipomenon 34, 31)

  • benedictus Dominus Deus patrum nostrorum qui dedit hoc in corde regis ut glorificaret domum Domini quæ est in Hierusalem (Liber Esdrae 7, 27)

  • dixitque mihi rex quare vultus tuus tristis cum te ægrotum non videam non est hoc frustra sed malum nescio quid in corde tuo est et timui valde ac nimis (Liber Nehemiae 2, 2)

  • et surrexi nocte ego et viri pauci mecum et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Hierusalem et jumentum non erat mecum nisi animal cui sedebam (Liber Nehemiae 2, 12)

  • et misi ad eos dicens non est factum secundum verba hæc quæ tu loqueris de corde enim tuo tu conponis hæc (Liber Nehemiae 6, 8)

  • dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eo (Liber Nehemiae 7, 5)

  • et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis (Liber Thobis 1, 13)

  • dixitque ei audi fili mi verba oris mei et ea in corde tuo quasi fundamentum construe (Liber Thobis 4, 2)

  • ita ut etiam hii qui holocausta Domino offerebant præcincti ciliciis offerrent sacrificia Domino et erat cinis super capita eorum et ex toto corde suo omnes orabant Deum ut visitaret populum suum Israël (Liber Iudith 4, 16)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina