1. octo annorum erat Josias cum regnare cœpisset et triginta et uno annis regnavit in Hierusalem

2. fecitque quod erat rectum in conspectu Domini et ambulavit in viis David patris sui non declinavit neque ad dexteram neque ad sinistram

3. octavo autem anno regni sui cum adhuc esset puer cœpit quærere Deum patris sui David et duodecimo anno postquam cœperat mundavit Judam et Hierusalem ab excelsis et lucis simulacrisque et sculptilibus

4. destruxeruntque coram eo aras Baalim et simulacra quæ superposita fuerant demoliti sunt lucos etiam et sculptilia succidit atque comminuit et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant fragmenta dispersit

5. ossa præterea sacerdotum conbusit in altaribus idolorum mundavitque Judam et Hierusalem

6. sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Symeon usque Nepthalim cuncta subvertit

7. cumque altaria dissipasset et lucos et sculptilia contrivisset in frusta cunctaque delubra demolitus esset de universa terra Israël reversus est Hierusalem

8. igitur anno octavodecimo regni sui mundata jam terra et templo Domini misit Saphan filium Eseliæ et Maasiam principem civitatis et Joha filium Joachaz a commentariis ut instaurarent domum Domini Dei sui

9. qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum acceptamque ab eo pecuniam quæ inlata fuerat in domum Domini et quam congregaverant Levitæ janitores de Manasse et Ephraim et universis reliquiis Israël ab omni quoque Juda et Beniamin et habitatoribus Hierusalem

10. tradiderunt in manibus eorum qui præerant operariis in domo Domini ut instaurarent templum et infirma quæque sarcirent

11. at illi dederunt eam artificibus et cementariis ut emerent lapides de lapidicinis et ligna ad commissuras ædificii et ad contignationem domorum quas destruxerant reges Juda

12. qui fideliter cuncta faciebant erant autem præpositi operantium Jaath et Abdias de filiis Merari Zaccharias et Mosollam de filiis Caath qui urguebant opus omnes Levitæ scientes organis canere

13. super eos vero qui ad varios usus onera portabant erant scribæ et magistri de Levitis janitores

14. cumque efferrent pecuniam quæ inlata fuerat in templum Domini repperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Mosi

15. et ait ad Saphan scribam librum legis inveni in domo Domini et tradidit ei

16. at ille intulit volumen ad regem et nuntiavit ei dicens omnia quæ dedisti in manu servorum tuorum ecce conplentur

17. argentum quod reppertum est in domo Domini conflaverunt datumque est præfectis artificum et diversa opera fabricantium

18. præterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum quem cum rege præsente recitasset

19. audissetque ille verba legis scidit vestimenta sua

20. et præcepit Helciæ et Ahicam filio Saphan et Abdon filio Micha Saphan quoque scribæ et Asajæ servo regis dicens

21. ite et orate Dominum pro me et pro reliquiis Israël et Juda super universis sermonibus libri istius qui reppertus est magnus enim furor Domini stillavit super nos eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quæ scripta sunt in isto volumine

22. abiit igitur Helcias et hii qui simul a rege missi fuerant ad Holdan propheten uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium quæ habitabat Hierusalem in secunda et locuti sunt ei verba quæ supra narravimus

23. at illa respondit eis hæc dicit Dominus Deus Israël dicite viro qui misit vos ad me

24. hæc dicit Dominus ecce ego inducam mala super locum istum et super habitatores ejus cunctaque maledicta quæ scripta sunt in libro hoc quem legerunt coram rege Juda

25. quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum idcirco stillavit furor meus super locum istum et non extinguetur

26. ad regem autem Juda qui misit vos pro Domino deprecando sic loquimini hæc dicit Dominus Deus Israël quoniam audisti verba voluminis

27. atque emollitum est cor tuum et humiliatus es in conspectu Dei super his quæ dicta sunt contra locum hunc et habitatores Hierusalem reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua et flevisti coram me ego quoque exaudivi te dicit Dominus

28. jam enim colligam te ad patres tuos et infereris in sepulchrum tuum in pace nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum et super habitatores ejus rettulerunt itaque regi cuncta quæ dixerat

29. at ille convocatis universis majoribus natu Juda et Hierusalem

30. ascendit domum Domini unaque omnes viri Juda et habitatores Hierusalem sacerdotes et Levitæ et cunctus populus a minimo usque ad maximum quibus audientibus in domo Domini legit rex omnia verba voluminis

31. et stans in tribunali suo percussit fœdus coram Domino ut ambularet post eum et custodiret præcepta et testimonia et justificationes ejus in toto corde suo et in tota anima sua faceretque quæ scripta sunt in volumine illo quem legerat

32. adiuravit quoque super hoc omnes qui repperti fuerant in Hierusalem et Beniamin et fecerunt habitatores Hierusalem juxta pactum Domini Dei patrum suorum

33. abstulit ergo Josias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israël et fecit omnes qui residui erant in Israël servire Domino Deo suo cunctis diebus ejus non recesserunt a Domino Deo patrum suorum





“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina