Encontrados 437 resultados para: Filiorum

  • cumque cœpissent laudes canere vertit Dominus insidias eorum in semet ipsos filiorum scilicet Ammon et Moab et montis Seir qui egressi fuerant ut pugnarent contra Judam et percussi sunt (Liber II Paralipomenon 20, 22)

  • porro Josabeth filia regis tulit Joas filium Ochoziæ et furata est eum de medio filiorum regis cum interficerentur absconditque cum nutrice sua in cubiculo lectulorum Josabeth autem quæ absconderat eum erat filia regis Joram uxor Jojadæ pontificis soror Ochoziæ et idcirco Otholia non interfecit eum (Liber II Paralipomenon 22, 11)

  • Amasias vero post cædem Idumeorum et adlatos deos filiorum Seir statuit illos in deos sibi et adorabat eos et illis adolebat incensum (Liber II Paralipomenon 25, 14)

  • restiterunt regi atque dixerunt non est tui officii Ozia ut adoleas incensum Domino sed sacerdotum hoc est filiorum Aaron qui consecrati sunt ad hujuscemodi ministerium egredere de sanctuario ne contempseris quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo (Liber II Paralipomenon 26, 18)

  • ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio (Liber II Paralipomenon 27, 5)

  • ipse est qui adolevit incensum in valle Benennon et lustravit filios suos in igne juxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israël (Liber II Paralipomenon 28, 3)

  • steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim Azarias filius Johanan Barachias filius Mosollamoth Hiezechias filius Sellum et Amasa filius Adali contra eos qui veniebant de prœlio (Liber II Paralipomenon 28, 12)

  • sed et filiorum Aaron per agros et suburbana urbium singularum dispositi erant viri qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et Levitis (Liber II Paralipomenon 31, 19)

  • dormivitque Ezechias cum patribus suis et sepelierunt eum supra sepulchra filiorum David et celebravit ejus exequias universus Juda et omnes habitatores Hierusalem regnavitque Manasses filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 32, 33)

  • igitur Manasses seduxit Judam et habitatores Hierusalem ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israël (Liber II Paralipomenon 33, 9)

  • abstulit ergo Josias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israël et fecit omnes qui residui erant in Israël servire Domino Deo suo cunctis diebus ejus non recesserunt a Domino Deo patrum suorum (Liber II Paralipomenon 34, 33)

  • filii Phæthmoab filiorum Josue Joab duo milia octingenti duodecim (Liber Esdrae 2, 6)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina