1. viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Hierusa filia Sadoc

2. fecitque quod rectum erat coram Domino juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus excepto quod non est ingressus templum Domini et adhuc populus delinquebat

3. ipse ædificavit portam domus Domini Excelsam et in muro Ophel multa construxit

4. urbes quoque ædificavit in montibus Juda et in saltibus castella et turres

5. ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio

6. corroboratusque est Joatham eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo

7. reliqua autem sermonum Joatham et omnes pugnæ ejus et opera scripta sunt in libro regum Israël et Juda

8. viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem

9. dormivitque Joatham cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David et regnavit Achaz filius ejus pro eo





“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina