1. et post hæc vidi alium angelum descendentem de cælo habentem potestatem magnam et terra inluminata est a gloria ejus

2. et exclamavit in forti voce dicens cecidit cecidit Babylon magna et facta est habitatio dæmoniorum et custodia omnis spiritus inmundi et custodia omnis volucris inmundæ

3. quia de ira fornicationis ejus biberunt omnes gentes et reges terræ cum illa fornicati sunt et mercatores terræ de virtute deliciarum ejus divites facti sunt

4. et audivi aliam vocem de cælo dicentem exite de illa populus meus ut ne participes sitis delictorum ejus et de plagis ejus non accipiatis

5. quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad cælum et recordatus est Deus iniquitatum ejus

6. reddite illi sicut ipsa reddidit et duplicate duplicia secundum opera ejus in poculo quo miscuit miscite illi duplum

7. quantum glorificavit se et in deliciis fuit tantum date illi tormentum et luctum quia in corde suo dicit sedeo regina et vidua non sum et luctum non videbo

8. ideo in una die venient plagæ ejus mors et luctus et fames et igni conburetur quia fortis est Deus qui judicavit illam

9. et flebunt et plangent se super illam reges terræ qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt cum viderint fumum incendii ejus

10. longe stantes propter timorem tormentorum ejus dicentes væ væ civitas illa magna Babylon civitas illa fortis quoniam una hora venit judicium tuum

11. et negotiatores terræ flebunt et lugebunt super illam quoniam merces eorum nemo emet amplius

12. mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritis et byssi et purpuræ et serici et cocci et omne lignum thyinum et omnia vasa eboris et omnia vasa de lapide pretioso et æramento et ferro et marmore

13. et cinnamomum et amomum et odoramentorum et unguenti et turis et vini et olei et similæ et tritici et jumentorum et ovium et equorum et rædarum et mancipiorum et animarum hominum

14. et poma tua desiderii animæ discessit a te et omnia pinguja et clara perierunt a te et amplius illa jam non invenient

15. mercatores horum qui divites facti sunt ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus flentes ac lugentes

16. et dicentes væ væ civitas illa magna quæ amicta erat byssino et purpura et cocco et deaurata est auro et lapide pretioso et margaritis

17. quoniam una hora destitutæ sunt tantæ divitiæ et omnis gubernator et omnis qui in locum navigat et nautæ et qui maria operantur longe steterunt

18. et clamaverunt videntes locum incendii ejus dicentes quæ similis civitati huic magnæ

19. et miserunt pulverem super capita sua et clamaverunt flentes et lugentes dicentes væ væ civitas magna in qua divites facti sunt omnes qui habent naves in mari de pretiis ejus quoniam una hora desolata est

20. exulta super eam cælum et sancti et apostoli et prophetæ quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa

21. et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens hoc impetu mittetur Babylon magna illa civitas et ultra jam non invenietur

22. et vox citharœdorum et musicorum et tibia canentium et tuba non audietur in te amplius et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius et vox molæ non audietur in te amplius

23. et lux lucernæ non lucebit tibi amplius et vox sponsi et sponsæ non audietur adhuc in te quia mercatores tui erant principes terræ quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes

24. et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est et omnium qui interfecti sunt in terra





“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina