Fundar 107 Resultados para: Aegyptum

  • Nolite contristari, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus. Pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum. (Liber Genesis 45, 5)

  • Ait illi: “Ego sum Deus, Deus patris tui. Noli timere descendere in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. (Liber Genesis 46, 3)

  • sumpserunt quoque omnia, quae possederant in terra Chanaan; veneruntque in Aegyptum Iacob et omne semen eius, (Liber Genesis 46, 6)

  • Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben. (Liber Genesis 46, 8)

  • Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex. (Liber Genesis 46, 26)

  • Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Iacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta. (Liber Genesis 46, 27)

  • Reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu, sepulto patre. (Liber Genesis 50, 14)

  • Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Ioseph; (Liber Exodus 1, 8)

  • Extendam enim manum meam et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus meis, quae facturus sum in medio eius; post haec dimittet vos. (Liber Exodus 3, 20)

  • Sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua vasa argentea et aurea ac vestes; ponetisque eas super filios et filias vestras et spoliabitis Aegyptum”. (Liber Exodus 3, 22)

  • Abiit Moyses et reversus est ad Iethro socerum suum dixitque ei: “Vadam, quaeso, et revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam, si adhuc vivant”. Cui ait Iethro: “Vade in pace”. (Liber Exodus 4, 18)

  • Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: “Vade, revertere in Aegyptum; mortui sunt enim omnes, qui quaerebant animam tuam”. (Liber Exodus 4, 19)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina