Fundar 107 Resultados para: Aegyptum

  • Tulit Moyses uxorem suam et filios suos et imposuit eos super asinum; reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua. (Liber Exodus 4, 20)

  • Dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum: “Vide, ut omnia ostenta, quae posui in manu tua, facias coram pharaone; ego indurabo cor eius, et non dimittet populum. (Liber Exodus 4, 21)

  • Et non audiet vos; immittamque manum meam super Aegyptum et educam exercitum et populum meum, filios Israel, de terra Aegypti per iudicia maxima. (Liber Exodus 7, 4)

  • Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus, qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israel de medio eorum”. (Liber Exodus 7, 5)

  • Et dixit Dominus ad Moy sen: “Adhuc una plaga tan gam pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos utique, immo et exire compellet. (Liber Exodus 11, 1)

  • Et ait Moyses: “Haec dicit Dominus: Media nocte egrediar in Aegyptum; (Liber Exodus 11, 4)

  • Igitur cum emisisset pharao populum, non eos duxit Deus per viam terrae Philisthim, quae vicina est, reputans ne forte paeniteret populum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Aegyptum, (Liber Exodus 13, 17)

  • Cur inducit nos Dominus in terram istam, ut cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi? Nonne melius est reverti in Aegyptum?”. (Liber Numeri 14, 3)

  • Dixeruntque alter ad alterum: “Constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum!”. (Liber Numeri 14, 4)

  • quomodo descenderint patres nostri in Aegyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Aegyptii et patres nostros, (Liber Numeri 20, 15)

  • In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum; et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli. (Liber Deuteronomii 10, 22)

  • Tantummodo non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Aegyptum, ut equitatus numerum augeat, praesertim cum Dominus praeceperit vobis, ut nequaquam amplius per hanc viam revertamini. (Liber Deuteronomii 17, 16)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina