Fundar 107 Resultados para: Aegyptum

  • Et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum, quae feceras eis, et induraverunt cervices suas et posuerunt caput suum, ut reverterentur ad servitutem suam in Aegyptum. Tu autem Deus propitius, clemens et misericors, longanimis et multae miserationis, non dereliquisti eos. (Liber Nehemiae 9, 17)

  • usquedum veniatur supra Tanim et Memphin, et ad omnes inhabitantes Aegyptum, usquedum veniatur ad fines Aethiopiae. (Liber Iudith 1, 10)

  • Et descenderunt in Aegyptum — cooperuerat enim fames faciem terrae Chanaan — et commorati sunt ibi, usquedum enutriti sunt et facti sunt ibi in multitudinem magnam, nec erat numerus generis eorum. (Liber Iudith 5, 10)

  • Et intravit Israel in Aegyptum, et Iacob peregrinus fuit in terra Cham. (Liber Psalmorum 105, 23)

  • Qui percussit Aegyptum in primogenitis eorum, quoniam in aeternum misericordia eius. (Liber Psalmorum 136, 10)

  • Et intravit in Aegyptum in multitudine gravi, in curribus et elephantis et equitibus et navium multitudine; (Liber I Maccabaeorum 1, 17)

  • Et reversus est Antiochus, postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo tertio anno, et ascendit ad Israel et ad Hierosolyma in multitudine gravi (Liber I Maccabaeorum 1, 20)

  • Misso autem in Aegyptum Apollonio Menesthei filio propter ascensum ad solium Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se ab illius negotiis effectum, propriae securitati consuluit; inde cum Ioppen venisset, se contulit Hierosolymam. (Liber II Maccabaeorum 4, 21)

  • Circa hoc autem tempus Anti ochus secundam profectionem paravit in Aegyptum. (Liber II Maccabaeorum 5, 1)

  • Ad ultimum igitur malam reversionem sortitus est; conclusus apud Aretam Arabum tyrannum, fugiens de civitate in civitatem, expulsus ab omnibus, odiosus ut refuga legum et exsecrabilis ut patriae et civium carnifex in Aegyptum extrusus est. (Liber II Maccabaeorum 5, 8)

  • Transferebat autem corpus Philippus collactaneus eius, qui etiam metuens filium Antiochi ad Ptolemaeum Philometorem in Aegyptum se contulit. (Liber II Maccabaeorum 9, 29)

  • Oraculum Aegypti. Ecce Dominus vehitur super nubem levem et ingreditur Aegyptum; et commovebuntur simulacra Aegypti a facie eius, et cor Aegypti tabescet in medio eius. (Liber Isaiae 19, 1)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina