Fundar 386 Resultados para: dedit
Artavitque Amorraeus filios Dan in montem nec dedit eis locum, ut ad planiora descenderent. (Liber Iudicum 1, 34)
dixit ad eam: “Da mihi, obsecro, paululum aquae, quia sitio”. Quae aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum. (Liber Iudicum 4, 19)
Aquam petenti lac dedit et in phiala principum obtulit butyrum. (Liber Iudicum 5, 25)
Divisitque trecentos viros in tres partes et dedit tubas in manibus eorum lagoenasque vacuas ac lampades in medio lagoenarum (Liber Iudicum 7, 16)
qui pugnavit pro vobis et animam suam dedit periculis, ut erueret vos de manu Madian, (Liber Iudicum 9, 17)
Qui habuit triginta filios et totidem filias emittens foras maritis dedit; et eiusdem numeri filiis suis accepit uxores forinsecus. Qui septem annis iudicavit Israel; (Liber Iudicum 12, 9)
Quem, cum sumpsisset in manibus, comedebat in via; veniensque ad patrem suum et matrem dedit eis partem, qui et ipsi comederunt. Nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat. (Liber Iudicum 14, 9)
Irruit itaque in eo spiritus Domini, descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros, quorum ablatas vestes dedit iis, qui problema solverant; iratusque nimis ascendit in domum patris sui. (Liber Iudicum 14, 19)
Reddiditque eos matri suae, quae tulit ducentos argenteos et dedit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile, quod fuit in domo Michae, (Liber Iudicum 17, 4)
Quos portans reversa est in civitatem et ostendit socrui suae, quae collegerat; insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat. (Liber Ruth 2, 18)
et ait: “Ecce sex modios hordei dedit mihi et ait: “Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam”. (Liber Ruth 3, 17)
Tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem; ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus, ut conciperet et pareret filium. (Liber Ruth 4, 13)