Fundar 53 Resultados para: suus

  • Dixit ergo ei Elcana vir suus: “Anna, cur fles et quare non comedis? Et quam ob rem affligitur cor tuum? Numquid non ego melior sum tibi quam decem filii?”. (Liber I Samuelis 1, 8)

  • Et ait ei Elcana vir suus: “Fac, quod bonum tibi videtur, et mane, donec ablactes eum; precorque, ut impleat Dominus verbum suum”. Mansit ergo mulier et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte. (Liber I Samuelis 1, 23)

  • Nurus autem eius, uxor Phinees, praegnans erat vicinaque partui. Et, audito nuntio quod capta esset arca Dei et mortuus socer suus et vir suus, incurvavit se et peperit; irruerant enim in eam dolores subiti. (Liber I Samuelis 4, 19)

  • Et dixit ei patruus suus: “Indica mihi quid dixerit tibi Samuel”. (Liber I Samuelis 10, 15)

  • Dixitque ei armiger suus: “Fac omnia, quae placent animo tuo. Perge quo cupis; ego ero tecum ubicumque volueris”. (Liber I Samuelis 14, 7)

  • Surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non comedit in die neomeniae secunda panem; contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus. (Liber I Samuelis 20, 34)

  • Sequebaturque eam vir suus plorans usque Bahurim; et dixit ad eum Abner: “Vade, revertere”. Qui reversus est. (Liber II Samuelis 3, 16)

  • Audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir suus et planxit eum. (Liber II Samuelis 11, 26)

  • Dixit autem ei Absalom frater suus: “Num Amnon frater tuus fuit tecum? Sed nunc, soror, tace: frater tuus est; neque affligas cor tuum pro re hac”. Mansit itaque Thamar desolata in domo Absalom fratris sui. (Liber II Samuelis 13, 20)

  • Nec corripuit eum pater suus aliquando dicens: “Quare hoc fecisti?”. Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom. (Liber I Regum 1, 6)

  • Et perfecit omne opus, quod faciebat Salomon in domo Domini, et intulit Salomon, quae sanctificaverat David pater suus, argentum et aurum et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini. (Liber I Regum 7, 51)

  • Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Ierusalem, ut suscitaret filium eius post eum et statueret Ierusalem; (Liber I Regum 15, 4)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina