Fundar 53 Resultados para: suus

  • Fecitque, quod rectum erat coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat. (Liber II Paralipomenon 27, 2)

  • “Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus, Deus caeli, et ipse praecepit mihi, ut aedificarem ei domum in Ierusalem, quae est in Iudaea. Quis ex vobis est de omni populo eius? Sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat”. (Liber II Paralipomenon 36, 23)

  • Quis ex vobis est de omni populo eius? Sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat in Ierusalem, quae est in Iudaea, et aedificet domum Domini, Dei Israel; ipse est Deus, qui est in Ierusalem. (Liber Esdrae 1, 3)

  • et numeravit electos viros in expeditionem, quemadmodum praeceperat ei dominus suus, in centum viginti milia et equitum sagittariorum duodecim milia. (Liber Iudith 2, 15)

  • Oculus, qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus. (Liber Iob 20, 9)

  • Non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra; deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum. (Liber Iob 42, 15)

  • Et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum; et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos, (Liber I Maccabaeorum 9, 7)

  • Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates et occurrebant ei, quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset. (Liber I Maccabaeorum 11, 2)

  • Erudit enim illum recte, Deus suus docet illum. (Liber Isaiae 28, 26)

  • Forsitan audiet Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum, dominus suus, ad blasphemandum Deum viventem, et puniet sermones, quos audivit Dominus Deus tuus; leva ergo orationem pro reliquiis, quae repertae sunt”. (Liber Isaiae 37, 4)

  • Sed “Onus Domini” ultra non memorabitis, quia onus erit unicuique sermo suus, et pervertitis verba Dei viventis, Domini exercituum, Dei nostri. (Liber Ieremiae 23, 36)

  • possidebitis autem eam, singuli aeque ut frater suus, super quam levavi manum meam, ut darem patribus vestris; et cadet terra haec vobis in possessionem. (Prophetia Ezechielis 47, 14)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina