Fundar 53 Resultados para: suus

  • Et intulit ea, quae sanctificaverat pater suus et quae ipse voverat, in domum Domini, argentum et aurum et vasa. (Liber I Regum 15, 15)

  • Et rebellavit contra eum servus suus Zamri dux mediae partis curruum. Erat autem Ela in Thersa bibens et temulentus in domo Arsa praefecti domus in Thersa; (Liber I Regum 16, 9)

  • Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater; tulit enim lapidem Baal, quem fecerat pater eius. (Liber II Regum 3, 2)

  • Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater eius. Iuxta omnia, quae fecit Ioas pater suus, fecit, (Liber II Regum 14, 3)

  • Fecitque, quod erat placitum coram Domino; iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, operatus est. (Liber II Regum 15, 34)

  • Fecitque, quod erat bonum coram Domino, iuxta omnia, quae fecerat David pater suus. (Liber II Regum 18, 3)

  • Forte audiet Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus, ut exprobraret Deum viventem, et puniet verba, quae audivit Dominus Deus tuus; et fac orationem pro reliquiis, quae remanent”. (Liber II Regum 19, 4)

  • et ambulavit in omni via, per quam ambulaverat pater eius; servivitque idolis, quibus servierat pater suus, et adoravit ea. (Liber II Regum 21, 21)

  • Sicque completum est omne opus, quod fecit Salomon in do mo Domini. Intulit igitur Salomon omnia, quae voverat David pater suus, argentum et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei. (Liber II Paralipomenon 5, 1)

  • Ea quae voverat pater suus et ipse, intulit in domum Dei, argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem. (Liber II Paralipomenon 15, 18)

  • Deditque eis pater suus multa munera argenti et auri et res pretiosas cum civitatibus munitissimis in Iuda; regnum autem tradidit Ioram, eo quod esset primogenitus. (Liber II Paralipomenon 21, 3)

  • Athalia autem mater eius videns quod mortuus esset filius suus surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus Iudae. (Liber II Paralipomenon 22, 10)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina