Fundar 363 Resultados para: Esau et Jacob

  • redeuntique ad vesperam de agro Jacob egressa est in occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa (Liber Genesis 30, 16)

  • nato autem Joseph dixit Jacob socero suo dimitte me ut revertar in patriam et ad terram meam (Liber Genesis 30, 25)

  • tollens ergo Jacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticavit eas detractisque corticibus in his quæ spoliata fuerant candor apparuit illa vero quæ integra erant viridia permanserunt atque in hunc modum color effectus est varius (Liber Genesis 30, 37)

  • divisitque gregem Jacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem alba quæque et nigra Laban cetera vero Jacob separatis inter se gregibus (Liber Genesis 30, 40)

  • igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione conciperent (Liber Genesis 30, 41)

  • quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat eas factaque sunt ea quæ erant serotina Laban et quæ primi temporis Jacob (Liber Genesis 30, 42)

  • postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus (Liber Genesis 31, 1)

  • dixitque angelus Dei ad me in somnis Jacob et ego respondi adsum (Liber Genesis 31, 11)

  • surrexit itaque Jacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiit (Liber Genesis 31, 17)

  • noluitque Jacob confiteri socero quod fugeret (Liber Genesis 31, 20)

  • nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob (Liber Genesis 31, 22)

  • viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Jacob (Liber Genesis 31, 24)


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina