Fundar 121 Resultados para: facti

  • et quantum est non sine jurejurando alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt (Epistula ad Hebraeos 7, 20)

  • et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere (Epistula ad Hebraeos 7, 23)

  • et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti (Epistula ad Hebraeos 10, 33)

  • extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum (Epistula ad Hebraeos 11, 34)

  • quod si extra disciplinam estis cujus participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis (Epistula ad Hebraeos 12, 8)

  • nonne judicatis apud vosmet ipsos et facti estis judices cogitationum iniquarum (Epistula Iacobi 2, 4)

  • in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt (Epistula Iacobi 3, 9)

  • neque ut dominantes in cleris sed formæ facti gregi et ex animo (Epistula I Petri 5, 3)

  • non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam sed speculatores facti illius magnitudinis (Epistula II Petri 1, 16)

  • filioli novissima hora est et sicut audistis quia antichristus venit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam novissima hora est (Epistula I Ioannis 2, 18)

  • quia de ira fornicationis ejus biberunt omnes gentes et reges terræ cum illa fornicati sunt et mercatores terræ de virtute deliciarum ejus divites facti sunt (Apocalypsis Ioannis 18, 3)

  • mercatores horum qui divites facti sunt ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus flentes ac lugentes (Apocalypsis Ioannis 18, 15)


“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina