Löydetty 43 Tulokset: Corpore
ZAIN. Candidiores nazaraei eius nive, nitidiores lacte, rubicundiores in corpore coralliis, sapphirus aspectus eorum. (Lamentationes 4, 7)
Et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone munda (Evangelium secundum Matthaeum 27, 59)
Et confestim siccatus est fons sanguinis eius, et sensit corpore quod sanata esset a plaga. (Evangelium secundum Marcum 5, 29)
et, non invento corpore eius, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. (Evangelium secundum Lucam 24, 23)
ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicinctia, et recederent ab eis languores, et spiritus nequam egrederentur. (Actus Apostolorum 19, 12)
Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut oboediatis concupiscentiis eius, (Epistula ad Romanos 6, 12)
Infelix ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius? (Epistula ad Romanos 7, 24)
Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, (Epistula ad Romanos 12, 4)
Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicavi ut praesens eum, qui sic operatus est, (Epistula I ad Corinthios 5, 3)
Empti enim estis pretio! Glorificate ergo Deum in corpore vestro. (Epistula I ad Corinthios 6, 20)
et divisus est. Et mulier innupta et virgo cogitat, quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta est, cogitat, quae sunt mundi, quomodo placeat viro. (Epistula I ad Corinthios 7, 34)
Si dixerit pes: “Non sum manus, non sum de corpore”, non ideo non est de corpore; (Epistula I ad Corinthios 12, 15)