Löydetty 43 Tulokset: Corpore
et si dixerit auris: “Non sum oculus, non sum de corpore”, non ideo non est de corpore. (Epistula I ad Corinthios 12, 16)
Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore, sicut voluit. (Epistula I ad Corinthios 12, 18)
ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. (Epistula I ad Corinthios 12, 25)
Sed dicet aliquis: “Quomodo resurgunt mortui? Quali autem corpore veniunt?”. (Epistula I ad Corinthios 15, 35)
semper mortificationem Iesu in corpore circumferentes, ut et vita Iesu in corpore nostro manifestetur. (Epistula II ad Corinthios 4, 10)
Audentes igitur semper et scientes quoniam, dum praesentes sumus in corpore, peregrinamur a Domino; (Epistula II ad Corinthios 5, 6)
Audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Dominum. (Epistula II ad Corinthios 5, 8)
Scio hominem in Christo ante annos quattuordecim — sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit — raptum eiusmodi usque ad tertium caelum. (Epistula II ad Corinthios 12, 2)
Et scio huiusmodi hominem — sive in corpore sive extra corpus nescio, Deus scit — (Epistula II ad Corinthios 12, 3)
De cetero nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Iesu in super corpore meo porto. (Epistula ad Galatas 6, 17)
et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens inimicitiam in semetipso. (Epistula ad Ephesios 2, 16)
secundum exspectationem et spem meam quia in nullo confundar, sed in omni fiducia, sicut semper et nunc, magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam sive per mortem. (Epistula ad Philippenses 1, 20)