Löydetty 79 Tulokset: Dedisti

  • Pro quibus dedisti principes eorum in occisionem et torum eorum, qui erubuit seductione eorum, seductum in sanguinem; et percussisti servos super potentes et potentes super thronos eorum. (Liber Iudith 9, 3)

  • Et dedisti mulieres eorum in praedam et filias in captivitatem et omnia spolia in divisionem filiorum a te delectorum, qui zelaverunt zelum tuum et abominaverunt coinquinationem sanguinis sui et invocaverunt te in adiutorium. Deus, Deus meus, exaudi me viduam. (Liber Iudith 9, 4)

  • Aquam lasso non dedisti et esurienti cohibuisti panem. (Liber Iob 22, 7)

  • Quod dedisti illi consilium, qui non habet sapientiam? Et prudentiam tuam ostendisti plurimam! (Liber Iob 26, 3)

  • Maiorem dedisti laetitiam in corde meo, quam cum multiplicantur frumentum et vinum eorum. (Liber Psalmorum 4, 8)

  • Et dedisti mihi scutum salutis tuae, et dextera tua suscepit me, et exauditio tua magnificavit me. (Liber Psalmorum 18, 36)

  • Et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti. (Liber Psalmorum 18, 41)

  • Dedisti nos tamquam oves ad vescendum et in gentibus dispersisti nos. (Liber Psalmorum 44, 12)

  • Dedisti metuentibus te signum, ut fugiant a facie arcus. (Liber Psalmorum 60, 6)

  • quoniam tu, Deus meus, exaudisti vota mea, dedisti hereditatem timentium nomen tuum. (Liber Psalmorum 61, 6)

  • Tu confregisti capita Leviathan, dedisti eum escam monstris maris. (Liber Psalmorum 74, 14)

  • Cibasti nos pane lacrimarum et potum dedisti nobis in lacrimis copiose. (Liber Psalmorum 80, 6)


“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina