Löydetty 79 Tulokset: Dedisti

  • Haec dicit Dominus Deus: Quia effusum est aes tuum, et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis ad amatores tuos et ad omnia idola abominabilia tua, in sanguine filiorum tuorum, quos dedisti eis, (Prophetia Ezechielis 16, 36)

  • “Fili hominis, dic principi Tyri: Haec dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: “Deus ego sum et in cathedra deorum sedeo in corde maris!”, cum sis homo et non Deus, et dedisti cor tuum quasi cor Dei. (Prophetia Ezechielis 28, 2)

  • Tibi, Deus patrum meorum, confiteor teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi, quae rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis”. (Prophetia Danielis 2, 23)

  • Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: “Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit. (Evangelium secundum Lucam 7, 44)

  • Osculum mihi non dedisti; haec autem, ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos. (Evangelium secundum Lucam 7, 45)

  • At ille respondens dixit patri suo: “Ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii, et numquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer; (Evangelium secundum Lucam 15, 29)

  • Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? Et ego veniens cum usuris utique exegissem illud”. (Evangelium secundum Lucam 19, 23)

  • sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. (Evangelium secundum Ioannem 17, 2)

  • Ego te clarificavi super terram; opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam; (Evangelium secundum Ioannem 17, 4)

  • Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. (Evangelium secundum Ioannem 17, 6)

  • Nunc cognoverunt quia omnia, quae dedisti mihi, abs te sunt, (Evangelium secundum Ioannem 17, 7)

  • quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti. (Evangelium secundum Ioannem 17, 8)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina