Löydetty 74 Tulokset: Discipulis
sine parabola autem non loquebatur eis. Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. (Evangelium secundum Marcum 4, 34)
Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum benedixit et fregit panes et dabat discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus. (Evangelium secundum Marcum 6, 41)
et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, id est non lotis, manducare panes (Evangelium secundum Marcum 7, 2)
In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent, quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: (Evangelium secundum Marcum 8, 1)
Et praecipit turbae discumbere supra terram; et accipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent; et apposuerunt turbae. (Evangelium secundum Marcum 8, 6)
Et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha. (Evangelium secundum Marcum 8, 10)
Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: “Si quis vult post me sequi, deneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. (Evangelium secundum Marcum 8, 34)
et ubicumque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis, ut eicerent illum, et non potuerunt”. (Evangelium secundum Marcum 9, 18)
Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: “Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt”. (Evangelium secundum Marcum 10, 23)
Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus sedebat iuxta viam mendicans. (Evangelium secundum Marcum 10, 46)
Et cum appropinquarent Hierosolymae, Bethphage et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis (Evangelium secundum Marcum 11, 1)
Et cum egrederetur de tem plo, ait illi unus ex discipulis suis: “Magister, aspice quales lapides et quales structurae”. (Evangelium secundum Marcum 13, 1)