Löydetty 74 Tulokset: Discipulis
Pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius. (Evangelium secundum Ioannem 18, 19)
Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: “Numquid et tu ex discipulis eius es?”. Negavit ille et dixit: “Non sum!”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 25)
Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: “Vidi Dominum!”, et quia haec dixit ei. (Evangelium secundum Ioannem 20, 18)
Postea manifestavit se ite rum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis; manifestavit autem sic. (Evangelium secundum Ioannem 21, 1)
Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo. (Evangelium secundum Ioannem 21, 2)
Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis. (Evangelium secundum Ioannem 21, 14)
et, cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis, qui erant Damasci, per dies aliquot; (Actus Apostolorum 9, 19)
Cum autem venisset in Ierusalem, tentabat iungere se discipulis; et omnes timebant eum, non credentes quia esset discipulus. (Actus Apostolorum 9, 26)
Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem. Et postera die profectus est cum Barnaba in Derben. (Actus Apostolorum 14, 20)
Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis. (Actus Apostolorum 14, 28)
Cum autem vellet transire in Achaiam, exhortati fratres scripserunt discipulis, ut susciperent eum; qui cum venisset, contulit multum his, qui crediderant per gratiam; (Actus Apostolorum 18, 27)
Postquam autem cessavit tumultus, accersitis Paulus discipulis et exhortatus eos, valedixit et profectus est, ut iret in Macedoniam. (Actus Apostolorum 20, 1)