Löydetty 569 Tulokset: Domus

  • Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus; nolo mortem impii, sed ut revertatur impius a via sua et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis; et quare moriemini, domus Israel? (Prophetia Ezechielis 33, 11)

  • Et dicitis: “Non est recta via Domini”. Unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis, domus Israel”. (Prophetia Ezechielis 33, 20)

  • et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israel, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 34, 30)

  • sicuti gavisus es super hereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis, et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 35, 15)

  • “Fili hominis, domus Israel habitaverunt in humo sua et polluerunt eam in viis suis et in operibus suis; iuxta immunditiam menstruatae facta est via eorum coram me. (Prophetia Ezechielis 36, 17)

  • Et peperci nomini meo sancto, quod polluerat domus Israel in gentibus, ad quas ingressi sunt. (Prophetia Ezechielis 36, 21)

  • Idcirco dices domui Israel: Haec dicit Domihus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus, ad quas intrastis; (Prophetia Ezechielis 36, 22)

  • Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis; confundimini et erubescite super viis vestris, domus Israel. (Prophetia Ezechielis 36, 32)

  • Et dixit ad me: “Fili hominis, ossa haec universa domus Israel est. Ipsi dicunt: “Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus”. (Prophetia Ezechielis 37, 11)

  • Gomer et universa agmina eius, domus Thogorma de extremo aquilone et totum robur eius, populi multi tecum. (Prophetia Ezechielis 38, 6)

  • Et sepelient eos domus Israel, ut mundent terram septem mensibus; (Prophetia Ezechielis 39, 12)

  • et scient domus Israel quia ego Dominus Deus eorum a die illa et deinceps, (Prophetia Ezechielis 39, 22)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina