Löydetty 61 Tulokset: Foras
et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: “Priusquam gallus cantet, ter me negabis”. Et egressus foras ploravit amare. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 75)
At ille negavit dicens: “Neque scio neque novi quid tu dicas!”. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. (Evangelium secundum Marcum 14, 68)
Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. (Evangelium secundum Lucam 13, 28)
Neque in terram neque in sterquilinium utile est, sed foras proiciunt illud. Qui habet aures audiendi, audiat”. (Evangelium secundum Lucam 14, 35)
Et egressus foras flevit amare. (Evangelium secundum Lucam 22, 62)
Eduxit autem eos foras usque in Bethaniam et, elevatis manibus suis, benedixit eis. (Evangelium secundum Lucam 24, 50)
Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum, qui venit ad me, non eiciam foras, (Evangelium secundum Ioannem 6, 37)
Responderunt et dixerunt ei: “In peccatis tu natus es totus et tu doces nos?”. Et eiecerunt eum foras. (Evangelium secundum Ioannem 9, 34)
Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et, cum invenisset eum, dixit ei: “Tu credis in Filium hominis?”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 35)
Et haec cum dixisset, voce magna clamavit: “Lazare, veni foras!”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 43)
Nunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras; (Evangelium secundum Ioannem 12, 31)
Si quis in me non manserit, missus est foras sicut palmes et aruit; et colligunt eos et in ignem mittunt, et ardent. (Evangelium secundum Ioannem 15, 6)