Löydetty 61 Tulokset: Foras

  • Exivit ergo Pilatus ad eos foras et dicit: “Quam accusationem affertis adversus hominem hunc?”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 29)

  • Et exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: “Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam nullam”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 4)

  • Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: “Ecce homo!”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 5)

  • Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha. (Evangelium secundum Ioannem 19, 13)

  • Iubentes autem eos foras extra concilium secedere, conferebant ad invicem (Actus Apostolorum 4, 15)

  • Surgens autem quidam in concilio pharisaeus nomine Gamaliel, legis doctor honorabilis universae plebi, iussit foras ad breve homines fieri (Actus Apostolorum 5, 34)

  • Eiectis autem omnibus foras Petrus, et ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit: “Tabitha, surge!”. At illa aperuit oculos suos et, viso Petro, resedit. (Actus Apostolorum 9, 40)

  • Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi putabamus orationem esse, et sedentes loquebamur mulieribus, quae convenerant. (Actus Apostolorum 16, 13)

  • et producens eos foras ait: “Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam?”. (Actus Apostolorum 16, 30)

  • Et explicitis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem; et positis genibus in litore orantes, (Actus Apostolorum 21, 5)

  • Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet; qui autem timet, non est consummatus in caritate. (Epistula I Ioannis 4, 18)

  • Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius; et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei, novae Ierusalem, quae descendit de caelo a Deo meo, et nomen meum novum. (Apocalypsis Ioannis 3, 12)


“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina