Löydetty 336 Tulokset: Hominis

  • Quidquid primum erumpit e vulva cunctae carnis, quod offerunt Domino, sive ex hominibus sive de pecoribus fuerit, tui iuris erit; ita dumtaxat, ut hominis primogenitum et omne animal, quod immundum est, redimi facias. (Liber Numeri 18, 15)

  • Qui tetigerit cadaver hominis et propter hoc septem diebus fuerit immundus, (Liber Numeri 19, 11)

  • Ista est lex hominis, qui moritur in tabernaculo: omnes, qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa, quae ibi sunt, polluta erunt septem diebus. (Liber Numeri 19, 14)

  • Si quis in agro tetigerit cadaver hominis gladio occisi aut per se mortui sive os illius vel sepulcrum, immundus erit septem diebus. (Liber Numeri 19, 16)

  • Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Numquid dixit et non faciet? Locutus est et non implebit? (Liber Numeri 23, 19)

  • Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignoratur caedis reus, (Liber Deuteronomii 21, 1)

  • Non fuit antea et postea sicut dies illa, oboediente Domino voci hominis, quia Dominus pugnavit pro Israel. (Liber Iosue 10, 14)

  • Nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe (id est civitas Arbe), hominis maximi inter Enacim. Et terra cessavit a proeliis. (Liber Iosue 14, 15)

  • Dixeruntque Zebee et Salmana: “Tu surge et irrue in nos, quia iuxta aetatem robur est hominis”. Surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana et tulit lunulas, quibus colla camelorum eorum decorata erant. (Liber Iudicum 8, 21)

  • Stansque omnis populus quasi unius hominis sermone respondit: “Non recedemus in tabernacula nostra, nec suam quisquam intrabit domum, (Liber Iudicum 20, 8)

  • Et dixit Dominus ad Samuelem: “Ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum; nec iuxta intuitum hominis iudico: homo enim videt ea, quae parent, Dominus autem intuetur cor”. (Liber I Samuelis 16, 7)

  • Dixitque David ad iuvenem, qui nuntiaverat ei: “Unde es?”. Qui respondit: “Filius hominis advenae Amalecitae ego sum”. (Liber II Samuelis 1, 13)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina