Löydetty 336 Tulokset: Hominis

  • Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, Domine Deus, et locutus es etiam de domo servi tui in longinquum, et ista est lex hominis, Domine Deus! (Liber II Samuelis 7, 19)

  • Cumque audisset rex sermonem hominis Dei, quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari dicens: “Apprehendite eum!”. Et exaruit manus eius, quam extenderat contra eum, nec valuit retrahere eam ad se. (Liber I Regum 13, 4)

  • In septima autem vice dixit: “Ecce nubecula parva quasi manus hominis ascendit de mari”. Et ait: “Ascende et dic Achab: Iunge et descende, ne occupet te pluvia!”. (Liber I Regum 18, 44)

  • Ascendit autem et collocavit eum super lectulum hominis Dei et clausit ostium; et egressa (Liber II Regum 4, 21)

  • Quae surrexit et fecit iuxta verbum hominis Dei et vadens cum domo sua peregrinata est in terra Philisthim septem annis. (Liber II Regum 8, 2)

  • et ait: “Quis est titulus ille, quem video?”. Responderuntque ei cives illius urbis: “Sepulcrum est hominis Dei, qui venit de Iuda et clamavit verba haec, quae fecisti super altare Bethel”. (Liber II Regum 23, 17)

  • Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi. (Liber I Paralipomenon 23, 14)

  • Steteruntque in ordine suo iuxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei, sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum, (Liber II Paralipomenon 30, 16)

  • Merces omnis hominis, quicumque penes te operatus fuerit, non maneat penes te, sed redde ei statim, et merces tua non minorabitur; si servieris Deo in veritate, reddetur tibi. Attende tibi, fili, in omnibus operibus tuis et esto sapiens in omnibus sermonibus tuis (Liber Thobis 4, 14)

  • Et fel ad inungendos oculos hominis, in quos ascenderunt albugines, ad flandum in ipsis super albugines, et ad sanitatem perveniunt”. (Liber Thobis 6, 9)

  • Quoniam altitudinem cordis hominis non invenietis et cogitatus sensus eius non comprehendetis, quomodo Deum, qui fecit omnia ista, inquiretis et sensum eius cognoscetis et cogitationem eius inspicietis? Minime, fratres, nolite exacerbare Dominum Deum nostrum, (Liber Iudith 8, 14)

  • Vos autem nolite praepignorare voluntates Domini Dei nostri, quoniam non sicut homo Deus est, ut minis terreatur, aut sicut filius hominis, ut iudicetur. (Liber Iudith 8, 16)


“Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós.” São Padre Pio de Pietrelcina