Löydetty 45 Tulokset: Iugum

  • Et responderunt iuvenes, qui nutriti fuerant cum eo, atque dixerunt: “Sic loqueris populo, qui dixit tibi: “Pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu subleva”, et sic respondebis eis: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei; (Liber II Paralipomenon 10, 10)

  • pater meus imposuit vobis iugum grave, et ego maius pondus apponam; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam scorpionibus”. (Liber II Paralipomenon 10, 11)

  • locutusque est iuxta iuvenum voluntatem: “Pater meus grave vobis imposuit iugum, quod ego gravius faciam. Pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam scorpionibus”. (Liber II Paralipomenon 10, 14)

  • “Dirumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum!”. (Liber Psalmorum 2, 3)

  • et ut auferrent ab eis iugum, quia viderunt quod regnum Graecorum in servitutem premeret Israel. (Liber I Maccabaeorum 8, 18)

  • Et de malis, quae Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei dicentes: “Quare gravasti iugum tuum super amicos nostros, socios Iudaeos? (Liber I Maccabaeorum 8, 31)

  • Anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israel. (Liber I Maccabaeorum 13, 41)

  • Sicut boum iugum, quod movetur, ita et mulier nequam; qui tenet illam, quasi qui apprehendat scorpionem. (Liber Ecclesiasticus 26, 10)

  • Beatus, qui tectus est ab ea, qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit iugum illius et in vinculis eius non est ligatus. (Liber Ecclesiasticus 28, 23)

  • Iugum enim illius iugum ferreum est, et vinculum illius vinculum aereum est; (Liber Ecclesiasticus 28, 24)

  • Iugum et lorum curvant collum, et servum inclinant operationes assiduae. (Liber Ecclesiasticus 33, 27)

  • Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem reditus in matrem omnium: (Liber Ecclesiasticus 40, 1)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina