Löydetty 45 Tulokset: Iugum

  • Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, postquam confregit Hananias propheta iugum de collo Ieremiae prophetae, dicens: (Liber Ieremiae 28, 12)

  • Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Iugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis, et servient ei; insuper et bestias terrae dedi ei”. (Liber Ieremiae 28, 14)

  • Et erit: in die illa, ait Dominus exercituum, conteram iugum eius de collo tuo et vincula tua dirumpam; et non dominabuntur ei amplius alieni, (Liber Ieremiae 30, 8)

  • TETH. Bonum est viro, cum portaverit iugum ab adulescentia sua. (Lamentationes 3, 27)

  • Iugum in cervicibus nostris minamur; lassis non datur requies. (Lamentationes 5, 5)

  • Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 29)

  • Iugum enim meum suave, et onus meum leve est”. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 30)

  • Nunc ergo quid tentatis Deum imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? (Actus Apostolorum 15, 10)

  • Nolite iugum ducere cum infidelibus! Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras? (Epistula II ad Corinthios 6, 14)


“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina