Löydetty 223 Tulokset: Mare

  • Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare (Evangelium secundum Ioannem 6, 16)

  • et, cum ascendissent navem, veniebant trans mare in Capharnaum. Et tenebrae iam factae erant, et nondum venerat ad eos Iesus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 17)

  • Mare autem, vento magno flante, exsurgebat. (Evangelium secundum Ioannem 6, 18)

  • Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri, et timuerunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 19)

  • Altera die turba, quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi, nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem, sed soli discipuli eius abiissent; (Evangelium secundum Ioannem 6, 22)

  • Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: “Rabbi, quando huc venisti?”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 25)

  • Postea manifestavit se ite rum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis; manifestavit autem sic. (Evangelium secundum Ioannem 21, 1)

  • Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: “Dominus est!”. Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare; (Evangelium secundum Ioannem 21, 7)

  • Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt: “Domine, tu, qui fecisti caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, (Actus Apostolorum 4, 24)

  • hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium, cui est domus iuxta mare”. (Actus Apostolorum 10, 6)

  • Mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus; hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare”. (Actus Apostolorum 10, 32)

  • et dicentes: “Viri, quid haec facitis? Et nos mortales sumus similes vobis homines, evangelizantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt. (Actus Apostolorum 14, 15)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina