Löydetty 229 Tulokset: Nihil

  • Cognovi quod nihil boni esset in eis nisi laetari et facere bene in vita sua. (Liber Ecclesiastes 3, 12)

  • Quoniam sors filiorum hominis et iumentorum una est atque eadem: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur; et idem spiritus omnibus: nihil habet homo iumento amplius, quia omnia vanitas. (Liber Ecclesiastes 3, 19)

  • Et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo; nam haec est pars illius. Quis enim eum adducet, ut post se futura cognoscat? (Liber Ecclesiastes 3, 22)

  • Sicut egressus est de utero matris suae, nudus iterum abibit, sicut venit, et nihil auferet secum de labore suo, quod tollat in manu sua. (Liber Ecclesiastes 5, 14)

  • vir, cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus, quae desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus, ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria mala est. (Liber Ecclesiastes 6, 2)

  • Viventes enim sciunt se esse morituros; mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum. (Liber Ecclesiastes 9, 5)

  • Si mordeat serpens incantatione neglecta, nihil lucri habet incantator. (Liber Ecclesiastes 10, 11)

  • Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem, nec flumina obruent illam; si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despicient eum. (Canticum Canticorum 8, 7)

  • Custodite ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae, quoniam sermo absconditus in vacuum non ibit; os autem, quod mentitur, occidit animam. (Liber Sapientiae 1, 11)

  • Praeposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in comparatione illius; (Liber Sapientiae 7, 8)

  • quem nihil vetat, benefaciens, humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens et penetrans omnes spiritus intellegibiles, mundos, subtilissimos. (Liber Sapientiae 7, 23)

  • Halitus est enim virtutis Dei et emanatio claritatis Omnipotentis sincera; ideo nihil inquinatum in eam incurrit: (Liber Sapientiae 7, 25)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina