Löydetty 229 Tulokset: Nihil

  • Ne fueris ganeo et potator, cum nihil tibi est in sacculo: eris enim invidus vitae tuae. (Liber Ecclesiasticus 18, 33)

  • Et agnoscent, qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam attendere mandatis Domini. (Liber Ecclesiasticus 23, 37)

  • Fili, sine consilio nihil facias et post factum non paenitebis. (Liber Ecclesiasticus 32, 24)

  • In opera constitue eum, sic enim condecet illum; quod si non obaudierit, curva illum compedibus, sed non immoderate in omnem carnem; verum sine iudicio nihil facias grave. (Liber Ecclesiasticus 33, 30)

  • Qui timet Dominum, nihil trepidabit et non pavebit, quoniam ipse est spes eius. (Liber Ecclesiasticus 34, 16)

  • Ne ultra memineris: neque enim est conversio; et huic nihil proderis et teipsum pessimabis. (Liber Ecclesiasticus 38, 22)

  • A saeculo usque in saeculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu eius. (Liber Ecclesiasticus 39, 25)

  • Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis quasi in die laborat (Liber Ecclesiasticus 40, 6)

  • Laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam thesauri sui et argentum et aurum et aromata et oleum optimum et omnes apothecas supellectilis suae et universa, quae inventa sunt in thesauris eius. Nihil fuit, quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua. (Liber Isaiae 39, 2)

  • Ecce vos estis nihilum, et opus vestrum nihil valet; abominatio est, qui eligit vos. (Liber Isaiae 41, 24)

  • Plastae idoli omnes nihil sunt, et pretiosa eorum non proderunt eis; testes eorum non vident neque intellegunt, ut confundantur. (Liber Isaiae 44, 9)

  • Sacerdotes non dixerunt: “Ubi est Dominus?”. Et tractantes legem nescierunt me, et pastores praevaricati sunt in me, et prophetae prophetaverunt in Baal et, quae nihil prosunt, secuti sunt. (Liber Ieremiae 2, 8)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina