Löydetty 165 Tulokset: Potest

  • “Numquid Deo prodesse potest homo, cum vix intellegens sibi ipse proderit? (Liber Iob 22, 2)

  • Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum et ponere in nihilum verba mea?”. (Liber Iob 24, 25)

  • Numquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere? (Liber Iob 25, 4)

  • Quis poterit scrutari vias eius, aut quis potest ei dicere: “Operatus es iniquitatem”? (Liber Iob 36, 23)

  • Omnipotentem attingere non possumus: magnus fortitudine; et iudicium et multam iustitiam deprimere non potest. (Liber Iob 37, 23)

  • Nemo tam audax, ut suscitet eum. Quis enim resistere potest vultui eius? (Liber Iob 41, 2)

  • Ut vidit autem Alcimus quod praevaluit Iudas et, qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos; et regressus est ad regem et accusavit eos criminibus. (Liber I Maccabaeorum 7, 25)

  • Interroga et disce quis sum ego et ceteri, qui auxilio sunt nobis, et dicunt: “Non potest stare pes vester ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua”. (Liber I Maccabaeorum 10, 72)

  • “Nam illi quidem armis confidunt, ait, simul et audacia; nos autem in omnipotente Deo, qui potest et venientes adversum nos et universum mundum uno nutu delere, confidimus”. (Liber II Maccabaeorum 8, 18)

  • Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, et vestimenta illius non ardebunt? (Liber Proverbiorum 6, 27)

  • Melior est enim sapientia gemmis, et omne desiderabile ei non potest comparari”. (Liber Proverbiorum 8, 11)

  • Vir cum amicis concuti potest, sed est amicus, qui adhaereat magis quam frater. (Liber Proverbiorum 18, 24)


“Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina