Löydetty 165 Tulokset: Potest

  • Iterum autem nec his potest ignosci: (Liber Sapientiae 13, 8)

  • Ne igitur forte caderet providit illi, sciens quoniam non potest se ipsum adiuvare: imago enim est, et opus est illi adiutorium. (Liber Sapientiae 13, 16)

  • et pro vita rogat mortuum et in adiutorium rem omnino inutilem invocat, et pro itinere petit ab eo, quod ambulare non potest, (Liber Sapientiae 13, 18)

  • Homo autem occidit quidem per malitiam suam et spiritum, qui exierit, restituere non potest, nec liberare animam, quae recepta est. (Liber Sapientiae 16, 14)

  • Inter se enim elementa convertuntur, sicut in psalterio voces numeri nomen immutant, semper tamen suum sonum custodiunt; quod quidem ex ipso visu eorum, quae facta sunt, certo aestimari potest. (Liber Sapientiae 19, 18)

  • Quam amplificatus es, Elias, in mirabilibus tuis! Et quis potest similiter gloriari tibi? (Liber Ecclesiasticus 48, 4)

  • omnes confundentur super populo, qui eis prodesse non potest; non erit in auxilium et in utilitatem sed in confusionem et opprobrium”. (Liber Isaiae 30, 5)

  • Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. (Liber Isaiae 49, 15)

  • Quaerite Dominum, dum inveniri potest; invocate eum, dum prope est. (Liber Isaiae 55, 6)

  • Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in limum et lutum. (Liber Isaiae 57, 20)

  • Numquid mutare potest Aethiops pellem suam aut pardus varietates suas? Tunc et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. (Liber Ieremiae 13, 23)

  • Quare es velut vir attonitus, ut fortis, qui non potest salvare? Tu autem in medio nostri es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos; ne derelinquas nos”. (Liber Ieremiae 14, 9)


“Quando te encontrares diante de Deus, na oração considera-te banhado na luz da verdade, fala-lhe se puderes, deixa simplesmente que te veja e não tenhas preocupação alguma”. São Padre Pio de Pietrelcina