Löydetty 183 Tulokset: Vestrum

  • Et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iudae, hereditas viri coram gloria eius, hereditas Aaron et semini eius. Det vobis sapientiam in cor vestrum iudicare gentem suam in iustitia, ne abolerentur bona ipsorum, et gloria ipsorum in generationes aeternas. (Liber Ecclesiasticus 45, 31)

  • et collum vestrum subicite iugo, et suscipiat anima vestra disciplinam: in proximo est enim invenire eam. (Liber Ecclesiasticus 51, 34)

  • Operamini opus vestrum ante tempus, et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo””. (Liber Ecclesiasticus 51, 38)

  • Oraculum Tyri. Ululate, naves Tharsis, quia vastatum est refugium vestrum; cum redirent de terra Cetthim, revelatum est eis. (Liber Isaiae 23, 1)

  • Ululate, naves Tharsis, quia devastatum est praesidium vestrum. (Liber Isaiae 23, 14)

  • Et delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit; flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem. (Liber Isaiae 28, 18)

  • Ecce vos estis nihilum, et opus vestrum nihil valet; abominatio est, qui eligit vos. (Liber Isaiae 41, 24)

  • Attendite ad Abraham patrem vestrum et ad Saram, quae peperit vos; quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum. (Liber Isaiae 51, 2)

  • Quare appenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, ut delectetur in crassitudine anima vestra. (Liber Isaiae 55, 2)

  • sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis, ne exaudiret. (Liber Isaiae 59, 2)

  • Et relinquetis nomen vestrum in iuramentum electis meis: “Interficiat te Dominus Deus”; et servos suos vocabit nomine alio. (Liber Isaiae 65, 15)

  • Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt, et manifestabitur manus Domini in servis eius, et indignabitur inimicis suis. (Liber Isaiae 66, 14)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina