Löydetty 183 Tulokset: Vestrum

  • Quia sicut caeli novi et terra nova, quae ego faciam, stabunt coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. (Liber Isaiae 66, 22)

  • Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum, in malum vestrum”. (Liber Ieremiae 25, 7)

  • Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non vos seducant prophetae vestri, qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra, quae vos somniatis, (Liber Ieremiae 29, 8)

  • Dixit autem ad eos Ieremias propheta: “Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra; omne verbum, quodcumque responderit pro vobis, indicabo vobis nec celabo vos quidquam”. (Liber Ieremiae 42, 4)

  • Et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum, qui audietur in terra; et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio, et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem. (Liber Ieremiae 51, 46)

  • Qui fugistis gladium, ite, nolite stare; recordamini procul Domini, et Ierusalem ascendat super cor vestrum. (Liber Ieremiae 51, 50)

  • “Sic dicit Dominus: Inclinate umerum vestrum et servite regi Babylonis et sedebitis super terram, quam dedi patribus vestris. (Liber Baruch 2, 21)

  • Dic: Ego portentum vestrum. Quomodo feci, sic fiet illis: in transmigrationem et in captivitatem ibunt. (Prophetia Ezechielis 12, 11)

  • Et soror tua Sodoma et filiae eius revertentur ad pristinum statum suum, et Samaria et filiae eius revertentur ad pristinum statum suum, et tu et filiae tuae revertimini ad pristinum statum vestrum. (Prophetia Ezechielis 16, 55)

  • Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres, ne faciant secundum scelus vestrum; (Prophetia Ezechielis 23, 48)

  • et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis et scietis quia ego Dominus Deus”. (Prophetia Ezechielis 23, 49)

  • vos autem, montes Israel, ramos vestros germinabitis et fructum vestrum afferetis populo meo Israel, prope est enim ut veniat. (Prophetia Ezechielis 36, 8)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina