Löydetty 132 Tulokset: angelus

  • Transeuntes autem primam custodiam et secundam venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem, quae ultro aperta est eis, et exeuntes processerunt vicum unum, et continuo discessit angelus ab eo. (Actus Apostolorum 12, 10)

  • At illi dixerunt ad eam: “Insanis!”. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: “Angelus eius est”. (Actus Apostolorum 12, 15)

  • Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset gloriam Deo; et consumptus a vermibus exspiravit. (Actus Apostolorum 12, 23)

  • Factus est autem clamor magnus; et surgentes scribae quidam partis pharisaeorum pugnabant dicentes: “Nihil mali invenimus in homine isto: quod si spiritus locutus est ei aut angelus”; (Actus Apostolorum 23, 9)

  • astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cuius sum ego, cui et deservio, (Actus Apostolorum 27, 23)

  • et ex magnitudine revelationum. Propter quod, ne extollar, datus est mihi stimulus carni, angelus Satanae, ut me colaphizet, ne extollar. (Epistula II ad Corinthios 12, 7)

  • Sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit! (Epistula ad Galatas 1, 8)

  • Et alius angelus venit et stetit ante altare habens turibulum aureum, et data sunt illi incensa multa, ut daret orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum. (Apocalypsis Ioannis 8, 3)

  • Et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne altaris et misit in terram; et facta sunt tonitrua et voces et fulgura et terraemotus. (Apocalypsis Ioannis 8, 5)

  • Et secundus angelus tuba cecinit. Et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare: et facta est tertia pars maris sanguis, (Apocalypsis Ioannis 8, 8)

  • Et tertius angelus tuba cecinit. Et cecidit de caelo stella magna ardens tamquam facula et cecidit super tertiam partem fluminum et super fontes aquarum. (Apocalypsis Ioannis 8, 10)

  • Et quartus angelus tuba cecinit. Et percussa est tertia pars solis et tertia pars lunae et tertia pars stellarum, ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret pars tertia, et nox similiter. (Apocalypsis Ioannis 8, 12)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina