Löydetty 132 Tulokset: angelus

  • Angelus enim bonus ibit cum illo, et bene disponetur via illius, et revertetur sanus”. (Liber Thobis 5, 22)

  • Et profectus est puer et angelus cum illo; et canis exiit cum illo et secutus est eos. Et abierunt ambo, et comprehendit illos prima nox; et manserunt super flumen Tigrin. (Liber Thobis 6, 2)

  • Et ait illi angelus: “Comprehende et tene!”. Et comprehendit puer piscem et eduxit illum in terram. (Liber Thobis 6, 4)

  • Et dixit angelus illi: “Exintera hunc piscem et tolle fel et cor et iecur illius et repone ea tecum et interanea proice. Sunt enim fel et cor et iecur eius ad medicamentum utilia”. (Liber Thobis 6, 5)

  • Et dixit illi angelus: “Non es memor mandatorum patris tui, quoniam praecepit tibi accipere uxorem ex domo patris tui? Et nunc audi me, frater: noli computare daemonium illud, sed accipe illam, et scio quoniam dabitur tibi hac nocte uxor. (Liber Thobis 6, 16)

  • Et benedicebant et decantabant Deo et confitebantur illi in omnibus his magnis operibus illius, quia apparuerat illis angelus Dei. (Liber Thobis 12, 22)

  • Si fuerit apud eum angelus, unus de milibus interpres, ut annuntiet homini aequitatem, (Liber Iob 33, 23)

  • HETH. Vallabit angelus Domini in circuitu timentes eum et eripiet eos. (Liber Psalmorum 34, 8)

  • Fiant tamquam pulvis ante ventum, et angelus Domini impellens eos; (Liber Psalmorum 35, 5)

  • fiat via illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos. (Liber Psalmorum 35, 6)

  • “Qui missi erant a rege, cum male locuti sunt; exiit angelus et percussit in eis centum octoginta quinque milia. (Liber I Maccabaeorum 7, 41)

  • Semper iurgia quaerit malus; angelus autem crudelis mittetur contra eum. (Liber Proverbiorum 17, 11)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina