Löydetty 468 Tulokset: audire verba
Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo. (Evangelium secundum Lucam 2, 19)
Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba in corde suo. (Evangelium secundum Lucam 2, 51)
Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intra vit Capharnaum. (Evangelium secundum Lucam 7, 1)
Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum et Ioannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret. (Evangelium secundum Lucam 9, 28)
Dico enim vobis: Multi prophetae et reges voluerunt videre, quae vos videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt”. (Evangelium secundum Lucam 10, 24)
Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus Salomone hic. (Evangelium secundum Lucam 11, 31)
Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. (Evangelium secundum Lucam 21, 33)
Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum. (Evangelium secundum Lucam 21, 38)
Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis. (Evangelium secundum Lucam 24, 11)
Et dixit ad eos: “Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me”. (Evangelium secundum Lucam 24, 44)
Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur; non enim ad mensuram dat Spiritum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 34)
Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt: “Durus est hic sermo! Quis potest eum audire?”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 60)