Löydetty 468 Tulokset: audire verba

  • qui erat cum proconsule Sergio Paulo, viro prudente. Hic, accitis Barnaba et Saulo, quaesivit audire verbum Dei; (Actus Apostolorum 13, 7)

  • Exeuntibus autem illis, rogabant, ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec. (Actus Apostolorum 13, 42)

  • Sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini. (Actus Apostolorum 13, 44)

  • Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: “Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in vobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere; (Actus Apostolorum 15, 7)

  • et huic concordant verba Prophetarum, sicut scriptum est: (Actus Apostolorum 15, 15)

  • Nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo: “Miserunt magistratus, ut dimittamini; nunc igitur exeuntes ite in pace”. (Actus Apostolorum 16, 36)

  • Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec. Timueruntque audito quod Romani essent; (Actus Apostolorum 16, 38)

  • Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi. (Actus Apostolorum 17, 21)

  • Agrippa autem ad Festum: “Volebam et ipse hominem audire!”. “Cras, inquit, audies eum”. (Actus Apostolorum 25, 22)

  • At Paulus: “Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba eloquor. (Actus Apostolorum 26, 25)

  • Rogamus autem a te audire quae sentis; nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur”. (Actus Apostolorum 28, 22)

  • Sed dico: Numquid non audierunt? Quin immo, in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. (Epistula ad Romanos 10, 18)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina