Löydetty 120 Tulokset: bellum belli

  • vulnerati autem multi corruerunt; fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem. (Liber I Paralipomenon 5, 22)

  • Omnes hi filii Aser, principes familiarum electi atque fortissimi, capita principum; numerus autem eorum, qui inscripti erant in exercitu ad bellum, viginti sex milia. (Liber I Paralipomenon 7, 40)

  • Fueruntque filii Ulam viri robustissimi ad bellum et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Beniamin. (Liber I Paralipomenon 8, 40)

  • cumque audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc egredieris ad bellum; egressus est enim Deus ante te, ut percutias castra Philisthim”. (Liber I Paralipomenon 14, 15)

  • conduxeruntque sibi triginta duo milia curruum et regem Maacha cum populo eius. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba; filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum. (Liber I Paralipomenon 19, 7)

  • Igitur Ioab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israel et perrexit contra Syrum; (Liber I Paralipomenon 19, 10)

  • Post haec initum est bellum in Gazer adversum Philisthaeos, in quo percussit Sobbochai Husathites Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos. (Liber I Paralipomenon 20, 4)

  • Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthaeos, in quo percussit Elchanan filius Iair Lahmi fratrem Goliath Getthaeum, cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium. (Liber I Paralipomenon 20, 5)

  • Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus senos habens digitos, id est simul viginti quattuor, qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus; (Liber I Paralipomenon 20, 6)

  • Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam, in qua miseris eos, et oraverint te contra viam, in qua civitas haec est, quam elegisti, et domus, quam aedificavi nomini tuo, (Liber II Paralipomenon 6, 34)

  • Tribus annis regnavit in Ierusalem. Nomenque matris eius Michaia filia Uriel de Gabaa. Et erat bellum inter Abiam et Ieroboam. (Liber II Paralipomenon 13, 2)

  • Respiciensque Iuda vidit instare bellum ex adverso et post tergum et clamavit ad Dominum, ac sacerdotes tubis canere coeperunt, (Liber II Paralipomenon 13, 14)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina