Löydetty 120 Tulokset: bellum belli

  • ut cognoscant gentes armaturam eius, quia contra Deum bellum eorum est: etenim secutus est a tergo Potentis. (Liber Ecclesiasticus 46, 8)

  • Vox multitudinis in montibus quasi populi ingentis, vox sonitus regnorum gentium congregatarum. Dominus exercituum recenset militiam belli; (Liber Isaiae 13, 4)

  • Dixisti: “Verbum labiorum est consilium et fortitudo ad bellum”. Nunc super quem habes fiduciam, quia recessisti a me? (Liber Isaiae 36, 5)

  • Et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum. Et combussit eum in circuitu, et non cognovit; et succendit eum, et non intellexit. (Liber Isaiae 42, 25)

  • “Sanctificate super eam bellum, consurgite, et ascendamus in meridie; vae nobis, quia declinavit dies, quia longiores factae sunt umbrae vesperi! (Liber Ieremiae 6, 4)

  • Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego convertam vasa belli, quae in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldaeos, qui obsident vos in circuitu murorum; et congregabo eos in medio civitatis huius. (Liber Ieremiae 21, 4)

  • dicentes: “Nequaquam, sed ad terram Aegypti pergemus, ubi non videbimus bellum et clangorem tubae non audiemus et famem non sustinebimus et ibi habitabimus”, (Liber Ieremiae 42, 14)

  • “Praeparate scutum et clipeum et procedite ad bellum. (Liber Ieremiae 46, 3)

  • Vox belli in terra et contritio magna. (Liber Ieremiae 50, 22)

  • “Malleus tu mihi, vas belli: et ego collisi in te gentes et dispersi in te regna (Liber Ieremiae 51, 20)

  • Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum. (Liber Baruch 3, 26)

  • Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos et praevalebat eis, (Prophetia Danielis 7, 21)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina