Löydetty 140 Tulokset: cecidit angeli

  • quibus revelatum est quia non sibi ipsis, vobis autem ministrabant ea, quae nunc nuntiata sunt vobis per eos, qui evangelizaverunt vos, Spiritu Sancto misso de caelo, in quae desiderant angeli prospicere. (Epistula I Petri 1, 12)

  • ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores, non portant adversum illas coram Domino iudicium blasphemiae. (Epistula II Petri 2, 11)

  • Mysterium septem stellarum, quas vidisti ad dexteram meam, et septem candelabra aurea: septem stellae, angeli sunt septem ecclesiarum; et candelabra septem, septem ecclesiae sunt. (Apocalypsis Ioannis 1, 20)

  • Et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et quattuor animalium, et ceciderunt in conspectu throni in facies suas et adoraverunt Deum (Apocalypsis Ioannis 7, 11)

  • Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo. (Apocalypsis Ioannis 8, 4)

  • Et septem angeli, qui habebant septem tubas, paraverunt se, ut tuba canerent. (Apocalypsis Ioannis 8, 6)

  • Et tertius angelus tuba cecinit. Et cecidit de caelo stella magna ardens tamquam facula et cecidit super tertiam partem fluminum et super fontes aquarum. (Apocalypsis Ioannis 8, 10)

  • Et soluti sunt quattuor angeli, qui parati erant in horam et diem et mensem et annum, ut occiderent tertiam partem hominum. (Apocalypsis Ioannis 9, 15)

  • sed in diebus vocis septimi angeli, cum coeperit tuba canere, et consummatum est mysterium Dei, sicut evangelizavit servis suis prophetis”. (Apocalypsis Ioannis 10, 7)

  • Et vox, quam audivi de caelo, iterum loquentem mecum et dicentem: “Vade, accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et supra terram”. (Apocalypsis Ioannis 10, 8)

  • Et accepi libellum de manu angeli et devoravi eum, et erat in ore meo tamquam mel dulcis; et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus. (Apocalypsis Ioannis 10, 10)

  • Et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos, et steterunt super pedes suos; et timor magnus cecidit super eos, qui videbant eos. (Apocalypsis Ioannis 11, 11)


“Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje e, então, você pensará nele. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina