Löydetty 140 Tulokset: cecidit angeli
inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis vero consummatio saeculi est; messores autem angeli sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 39)
Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum (Evangelium secundum Matthaeum 13, 49)
Videte, ne contemnatis unum ex his pusillis; dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 10)
in resurrectione enim neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 30)
De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisi Pater solus. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 36)
Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriae suae. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 31)
Et erat in deserto quadraginta diebus et tentabatur a Satana; eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi. (Evangelium secundum Marcum 1, 13)
Et factum est, dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres et comederunt illud. (Evangelium secundum Marcum 4, 4)
Aliud cecidit super petrosa, ubi non habebat terram multam, et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae; (Evangelium secundum Marcum 4, 5)
Et aliud cecidit in spinas, et ascenderunt spinae et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. (Evangelium secundum Marcum 4, 7)
Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelis. (Evangelium secundum Marcum 12, 25)
De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo neque Filius, nisi Pater. (Evangelium secundum Marcum 13, 32)