Löydetty 77 Tulokset: cito

  • Nam, sicut nunc viderunt vicinae Sion vestram captivitatem, sic videbunt cito a Deo vestram salutem, quae superveniet vobis cum magna gloria et splendore Aeterni. (Liber Baruch 4, 24)

  • Filii, patienter sustinete iram, quae vobis a Deo supervenit; persecutus est te inimicus tuus, sed cito videbis perditionem in cervicem eorum ascendentem. (Liber Baruch 4, 25)

  • adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini; (Prophetia Danielis 9, 21)

  • Verum quid vobis et mihi, Tyrus et Sidon et omnes termini Philisthaeae? Numquid ultionem vos reddetis mihi? Et si ulciscimini vos contra me, cito velociter reddam ultionem vestram super caput vestrum. (Prophetia Ioel 4, 4)

  • Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 25)

  • Et cito euntes dicite discipulis eius: “Surrexit a mortuis et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis”. Ecce dixi vobis”. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 7)

  • Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 8)

  • Iesus autem ait: “Nolite prohibere eum. Nemo est enim, qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me; (Evangelium secundum Marcum 9, 39)

  • Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus pater familias dixit servo suo: “Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc”. (Evangelium secundum Lucam 14, 21)

  • Dixit autem pater ad servos suos: “Cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calceamenta in pedes (Evangelium secundum Lucam 15, 22)

  • At ille dixit: “Centum cados olei”. Dixitque illi: “Accipe cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta”. (Evangelium secundum Lucam 16, 6)

  • Dico vobis: Cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?”. (Evangelium secundum Lucam 18, 8)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer”. São Padre Pio de Pietrelcina