Löydetty 77 Tulokset: cito
Illa autem ut audivit, surrexit cito et venit ad eum; (Evangelium secundum Ioannem 11, 29)
Iudaei igitur, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam putantes: “Vadit ad monumentum, ut ploret ibi”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 31)
veniam autem cito ad vos, si Dominus voluerit, et cognoscam non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem; (Epistula I ad Corinthios 4, 19)
Miror quod tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratia Christi, in aliud evangelium; (Epistula ad Galatas 1, 6)
Spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis, quae circa vos sunt. (Epistula ad Philippenses 2, 19)
confido autem in Domino, quoniam et ipse cito veniam. (Epistula ad Philippenses 2, 24)
ut non cito moveamini a sensu neque terreamini, neque per spiritum neque per verbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies Domini. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 2)
Haec tibi scribo sperans venire ad te cito; (Epistula I ad Timotheum 3, 14)
Manus cito nemini imposueris neque communicaveris peccatis alienis; teipsum castum custodi. (Epistula I ad Timotheum 5, 22)
Festina venire ad me cito. (Epistula II ad Timotheum 4, 9)
Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere ser vis suis, quae oportet fieri cito, et significavit mittens per angelum suum servo suo Ioanni, (Apocalypsis Ioannis 1, 1)
Ergo paenitentiam age; si quo minus, venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei. (Apocalypsis Ioannis 2, 16)