Löydetty 161 Tulokset: faciet

  • In prosperitate uberes urbes ingredietur et faciet, quae non fecerunt patres eius et patres patrum eius: rapinas et praedam et divitias eorum dissipabit et contra oppida cogitationes inibit, et hoc usque ad tempus. (Prophetia Danielis 11, 24)

  • Et revertetur in terram suam cum opibus multis, et cor eius adversum testamentum sanctum; et faciet et revertetur in terram suam. (Prophetia Danielis 11, 28)

  • Et venient super eum trieres, Romani; et percutietur et revertetur et indignabitur contra testamentum sanctum et faciet reverteturque et cogitabit adversum eos, qui dereliquerunt testamentum sanctum. (Prophetia Danielis 11, 30)

  • Et impios in testamentum errare faciet fraudulenter; populus autem scientium Deum suum obtinebit et faciet. (Prophetia Danielis 11, 32)

  • Et faciet iuxta voluntatem suam rex et elevabitur et magnificabitur adversus omnem deum et adversus Deum deorum loquetur magnifica et prosperabitur, donec compleatur iracundia; perpetrata quippe est definitio. (Prophetia Danielis 11, 36)

  • et faciet adversus oppida munita cum deo alieno; qui cognoverit eum, multiplicabit gloriam eius et dabit eis potestatem in multis et terram dividet pretio. (Prophetia Danielis 11, 39)

  • Quia ventum seminabunt et turbinem metent; cum culmus non sit in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam. (Prophetia Osee 8, 7)

  • Profecto nunc dicent: “Non est rex nobis; non enim timemus Dominum, et rex quid faciet nobis?”. (Prophetia Osee 10, 3)

  • Sic faciet vobis Bethel propter maximam nequitiam vestram. Mane interibit rex Israel. (Prophetia Osee 10, 15)

  • Nihil enim faciet Dominus Deus, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. (Prophetia Amos 3, 7)

  • ut possideant reliquias Edom et omnes nationes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus, qui faciet haec. (Prophetia Amos 9, 12)

  • et in diluvio transeunte; consummationem faciet adversariorum suorum, et inimicos eius persequentur tenebrae. (Prophetia Nahum 1, 8)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina