Löydetty 161 Tulokset: faciet

  • Quid cogitatis contra Dominum? Consummationem ipse faciet; non consurget duplex tribulatio. (Prophetia Nahum 1, 9)

  • Et erit in tempore illo: scrutabor Ierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in faecibus suis, qui dicunt in cordibus suis: “Non faciet bene Dominus et non faciet male”. (Prophetia Sophoniae 1, 12)

  • Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini; in igne zeli eius devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram. (Prophetia Sophoniae 1, 18)

  • Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem; mane, mane iudicium suum dabit, sicut lucem, quae non deficit; nescivit autem iniquus confusionem. (Prophetia Sophoniae 3, 5)

  • Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo: certe visitat Dominus exercituum gregem suum, domum Iudae, et faciet eos quasi equum gloriae suae in bello. (Prophetia Zachariae 10, 3)

  • pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 21)

  • Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris”. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 35)

  • Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis?”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 40)

  • Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet. (Evangelium secundum Marcum 8, 35)

  • Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis. (Evangelium secundum Marcum 12, 9)

  • Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam; qui autem perdiderit animam suam propter me, hic salvam faciet illam. (Evangelium secundum Lucam 9, 24)

  • Beati, servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis. (Evangelium secundum Lucam 12, 37)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina