Löydetty 32 Tulokset: habitare

  • civitates, quas dederat Hiram Salomoni, aedificavit et habitare ibi fecit filios Israel. (Liber II Paralipomenon 8, 2)

  • et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus et habitare fecit in civitatibus Samariae et in reliquis regionibus trans flumen in pace”. (Liber Esdrae 4, 10)

  • Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna et populum, qui extenderit manum suam, ut contemnat et dissipet domum Dei illam, quae est in Ierusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo”. (Liber Esdrae 6, 12)

  • Et eiecit a facie eorum gentes et divisit eis terram in funiculo hereditatis et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel. (Liber Psalmorum 78, 55)

  • Quia melior est dies una in atriis tuis super milia, elegi ad limen esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. (Liber Psalmorum 84, 11)

  • Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem. (Liber Psalmorum 113, 9)

  • Canticum ascensionum. David. Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum: (Liber Psalmorum 133, 1)

  • Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda. (Liber Proverbiorum 21, 19)

  • et non est ira super iram mulieris; commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequam. (Liber Ecclesiasticus 25, 23)

  • Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit tremor impios. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? (Liber Isaiae 33, 14)

  • Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bonas facite vias vestras et opera vestra, et habitare vos faciam in loco isto. (Liber Ieremiae 7, 3)

  • habitare vos faciam in loco isto, in terra, quam dedi patribus vestris a saeculo usque in saeculum. (Liber Ieremiae 7, 7)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina